Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[12]
an, partus ancillae sitne in fructu habendus, disseretur
inter principes civitatis, P. Scaevolam M'.1 que Manilium,
ab iisque M. Brutus dissentiet—quod et acutum genus
est et ad usus civium non inutile, nosque ea scripta
reliquaque eiusdem generis et legimus libenter et legemus—, haec, quae vitam omnem continent, neglegentur?2 nam, ut sint illa vendibiliora, haec uberiora certe
sunt. quamquam id quidem licebit iis existimare, qui
legerint. nos autem hanc omnem quaestionem de finibus bonorum et malorum fere a nobis explicatam esse
his litteris arbitramur, in quibus, quantum potuimus,
non modo quid nobis probaretur, sed etiam quid a singulis philosophiae disciplinis diceretur, persecuti sumus.
5.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.